Latin
APCEZAP–
Leopold Biwald, Physica generalis 350
Unproofread scanNot analysed yet
378. Ex ipso hoc telluris in orbe annuo motu illud quoque provenit, quod planetae tam superiores, id est, Mars, Iupiter, Saturnus, quam inferiores, Mercurius scilicet ac Venus aliquando secundum ordinem signorum, sive in consequentia moveri, aliquando vero contra ordinem signorum, sive in antecedentia ferri, aliquando etiam eodem veluti loco consistere videantur, quamvis veri eorundem motus perpetuo ab occasu in ortum vergant; cum enim terra orbem suum intra annum unum decurrat, planetae vero inferiores tempore breviori, superiores longiori ad orbitas suas describendas indigeant, spectator cum terra in orbe annuo circumlatus planetas hos iam praecedet, iam sequetur, pro vario proinde respectu eorundem situ ad varias coeli plagas eos referet; unde modo directi, modo retrogradi, aliquando etiam stationarii esse videbuntur. Sit enim terra *in orbitae suae puncto T, Mars vero in suae pariter orbitae puncto P quoniam Mars annis fere duobus ad percurrendam orbitam suam opus habet is eo tempore, quo terra orbem integrum absolvit, orbitae suae partem nonnisi dimidiam peragrabit, terra itaque ex T ad C translata, Mars ex P ad E transgredietur, quo tempore spectatori terrestri arcum NF secundum ordinem signorum descripsisse videbitur, atque adeo directus habebitur.