Latin
APCEZAP–
Leopold Biwald, Physica generalis 352
Unproofread scanNot analysed yet
Si axis terrae PA ita sit inclinatus, ut aequator EF cum radio solari SC, sive cum ipsa ecliptica, in cuius foco Sol existit, angulum 23 1/2, constituat, ob angulum HCF, sive arcum HF aequalem 23½ radius solaris ad punctum H ab aequatore totidem gradibus remotum pertinget, id est omnibus illis locis, quae sunt sub tropico illo, eo die ad perpendiculum incumbet. Quod si vero axis PH radio solari, sive diametro eclipticae, secundum cuius directionem radii folares propagantur, ad perpendiculum insisteret, diameter aequatoris ECF cum ipso solari radio CS coincideret, iisque locis, quae sub aequatore sita sunt, Sol ad verticem immineret. Facit igitur inclinatio axeos PA, qui cum diametro eclipticae angulum PCH 660° constituit, ut radius solaris in punctum H diversum a puncto aequatoris F perpendiculariter incidat.