Latin
APCEZAP–
Leopold Biwald, Physica generalis 353
Unproofread scanNot analysed yet
Post elapsos 6 menses terra in puncto opposito D existente, eiusque axe dibzy G Goog axe TB parallelo manente axi PH, ita nimirum, ut versus eandem coeli plagam dirigatur, quam situ priori respexit, radius solaris SRD iam non tropico Cancri L, sed tropico Capricorni R respondebit, eaque die loca omnia sub hoc tropico sita diurna terrae circa axem revolutione Solem suo vertici imminentem habebunt, atque ita Sol eo die tropicum Capricorni, sive parallelum 230 1/2 ab aequatore austrum versus remotum describere videbitur. Hinc vero illud quoque patet, quo tempore Sol tropico Cancri, sive puncto H respondet, omnes regiones inter hunc tropicum, polumque arcticum sitas aestate gaudere, quo vero tempore is tropico Capricorni, sive puncto R respondet, easdem terrae plagas cum hyeme conflictari: contrarium in locis intra tropicum Capricorni, polumque antarcticum sitis eveniet. COR. 1. Diversitas phaenomenorum, quae ex vario locorum in superficie terrae situ proveniunt, his rite intellectis nullo negotio declaratur. Hinc videlicet ratio redditur, cur in sphaera recta dies noctibus perpetuo aequentur, cur Sol bis per annum eorum vertici immineat, qui hunc sphaerae situm habent, cur bis aestate, bis vere nunquam hyeme gaudeant. Cur deinde in sphaera obliqua sit quatuor anni tempestatum successio, cur dierum, noctiumque incrementum, decrementumque, cur binis per annum vicibus dies nocti aequentur. Cur tandem in sphaera parallela dies per anni dimidium producatur, perque aequale temporis intervallum tenebris involvantur omnia, praeterquam quod crepusculum 50 circiter diebus, longum illum diem praecedens, insequensque, illarum terrarum incolis non leve solamen afferat. COR. 2. In systemate hoc nonnisi duplex motus telluri tribuitur, annuus nempe in ecliptica, &vertiginis circa axem, nullusque est tertius motus parallelismi, quem quidam confinxerunt, existimantes peculiari motu opus esse, ut axis terrae parallelum illum situm conservet. Quae vero post plurium annorum decursum in hoc axis parallelismo notantur, mutationes a causis inferius exponendis dependent. 380. Quantumvis vero tam nitida phaenomenorum explicatio systematis huius veritatem consuadere videatur alia tamen etiam breviter perstringam, quae pro hoc systemate faciunt. Primo quidem loco occurrit figura terrae sub polis compressa, sub aequatore protuberans, quae conversioni circa axem admodum convenit, licet dimensiones hactenus factae effectui eius conversionis non satis respondeant.