Latin
SECTIO II
Leopold Biwald, Physica generalis 360
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde Mercurium, Veneremque circa Solem revolvi phases eorundem, sive variae disci illuminati, tenebrisque involuti apparentiae satis probant. Mars, quoniam ad oppositionem cum Sole pervenit, patet, orbitam eius orbem telluris complecti: sed etiam Solem is amplectitur; quippe dum ad coniunctionem cum Sole accedit, si infra Solem moveretur instar Veneris, aut Lunae corniculatus videretur; cum tamen experientia teste rotundam semper faciem exhibeat, nisi quod in aspectu quadrato gibbosus aliReferat *Solem, T quantum appareat. terram, circulus MNPR orbitam Martis, patet, Martem tam in M, quam in P pleno orbe terricolis refulgere, cum in his positionibus facies Soli obversa terrae quoque obvertatur; in N vero, &R paullulum gibbosus apparebit. Praeterea Mars, dum in oppositione cum Sole versatur, referente Keillio septies maior videtur, quam coniunctioni propinquans, adeoque in illo situ septies propius ad terram accedit, quam in coniunctione, ubi longissime a terra distat. Hinc constat, non terram, sed Solem in centro (vel potius foco) orbitae Martis existere. Cum iam eadem phaenomena obversentur in Iove, &Saturno, licet multo minore distantiarum varietate in Iove, quam in Marte, &adhuc minore in Saturno, quam in love, hos quoque planetas in diversis orbitis ultra Martem positis circa Solem rotari necesse est. Ipsam vero tellurem quoque circa Solem converti ex iis manifestum fit, quae articulo postremo sectionis praecedentis pro systemate copernicano protulimus. 382. Orbitae hae, quas circa Solem planetae decurrunt, haudquaquam circuli sunt, sed ellipses variae, in quarum foco Sol existit.