Latin
SECTIO II
Leopold Biwald, Physica generalis 361
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam nempe planetas in lineis curvis in se ipsas redeuntibus revolvi dubitari nequit, illud iam ab Astronomis cura maxima inquiritur, quaenam curvae species sit, ad quam planetarum traiectoriae revocari possint. Atque hic quidem primo loco se offert circulus, in quo planetae incedere possint: quoniam vero certissimo constat, planetas singulis momentis distantiam a Sole mutare, supponi nequaquam potest, Solem in centro horum circulorum existere. Quod si igitur circularis sit planetarum orbita, Sol in puncto aliquo S*. extra centrum C sito constituatur est necesse, ex quo rectae ad circumferentiam ductae diversas planetae cuiuspiam e. g. Mercurii a Sole distantias exhibeant. Ut autem innotescat, an haec hypothesis phaenomenis satisfaciat, ducenda est primo per S, &C linea apsidum PA, in qua PS minimam, AS vero maximam Mercurii a Sole distantiam referat, perihelio eiusdem in P aphelio vero in A existente.