Latin
SECTIO II
Leopold Biwald, Physica generalis 362
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo ex puncto S tanquam centro radio CA describatur circulus MTNIM, cuius area aequalis erit areae traiectoriae assumptae, quique traiectoriam in punctis duobus M, &N secabit. Tertio determinetur ratio, quam habent rectae SP, SA, SN, vel SM. Ostendit vero Cl. la Caille ex observationibus accuratissimis circa motus Mercurii factis, quod si linea SN ponatur aequalis 1000, lineam SP fosi igitur traiectoria PNAM sit circulus aequalis alteri TNIM, summa rectarum SP, SA aequari debet duplo radio SN, quod cum observationibus evidenter pugnat, deberet enim esse 2022. 552–2000, quod est absurdum. Traiectoria igitur MPNA circulus esse nequit. Posteaquam igitur compertum est, orbitam in qua planetae incedunt, circulum esse non posse, illud investigandum sibi Astronomi sumpserunt, an altera curvae in seipsam redeuntis species observationibus satisfaciat. Qua in re illud facile animadverterunt, siquidem planetarum traiectoria ellipsis sit, Solem non posse in centro huius ellipseos collocari: in hoc enim si existeret, planetae in sua circa Solem revolutione bis ad aphelium, bisque ad perihelium pertingerent, dum nempe per extrema axis maioris, minorisque puncta transirent. Constat vero ex observationibus, planetas durante una revolutione semel duntaxat ad aphelium, &semel ad perihelium pervenire: quare Sol extra ellipseos centrum collocandus est, locusque, qui se primum offert, videtur esse alteruter focorum.