Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 370
Unproofread scanNot analysed yet
„Et eadem ratione, qua corpus velocitate minore descri"bit arcum minorem VD, &maiorem arcum maiore VE; „&aucta adhuc velocitate pergit longius ad F, &lon"gius ad G: idem tandem, si augeatur semper velocitas, su„perabit totum telluris ambitum, &redibit ad montem „unde fuerat proiectum. Cumque area, quam radio ad "centrum terrae ducto describit, sit proportionalis tenpori, velocitas eius in reditu ad montem non minor "erit, quam sub initio, servata autem velocitate potest "idem saepius eadem lege revolvi. Imaginemur iam cor"pora de regionibus altioribus secundum lineas horizon„tales prolici, puta de locis milliaria quinque, decem, "centum, mille, vel plura, totidemve telluris semidia„metros altis, &pro varia corporum velocitate, &vi „gravitatis in singulis regionibus exercita, describentur „arcus telluri vel concentrici, vel varie excentrici, in„que his traiectoriis pergent corpora ad modum plane"tarum coelos transcurrere. „392. Phaenomenon secundum eodem modo exponitur: cum enim ex varia, debitaque harum duarum virium coniugatione omnis generis curva describi possit, poterit quoque curva elliptica hoc modo describi, modo &vis proiectilis cum vi centripeta debite attemperata sit. Phaenomenon tertium a prima proiectionis cum vi centripeta combinatae directione, &quantitate dependet. 393. Phaenomenon quartum iis, quae de motu curvilineo circa centrum aliquod virium centralium ope peracto in mechanica (128) demonstravimus, admodum conforme est. 394. Quintum phaenomenon facilem itiOstenditur enim in dem explicatum habet. mechanica, affectiones ellipseos, quae illi quoad medias a foco distantias conveniunt, communes esse circulo, qui media illa distantia pro radio assumpta describatur: quoniam igitur in circulo, posita lege attractionis in ratione inversa duplicata distantiarum agentis, ostendimus (137) quadrata temporum periodicorum esse ut cubos radiorum, idem quoque in ellipsi relate ad distantias medias obtinebit. 395.