Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 371
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si planetae cuius vis actio in Solem tantummodo consideretur, facile intelligitur, fieri debere, ut qua lege celeritas eiusdem in descensu ex aphelio ad perihelium crevit, eadem lege in ascensu ex perihelio ad aphelium decrescat, ac proinde planeta ex perihelio rediens, minimaque celeritate praeditus in eodem loco erit in quo ante minimam itidem celeritatem habens exstiterat orbita proinde eiusdem regularis, ac immobilis erit. Quoniam tamen mutua est planetarum omnium in se invicem actio, variae inde in motus eorundem turbationes inducentur, quibus fiet, ut aphelia quoque eorum sensim progrediantur, lentissimisque motibus cieantur, qui post plurium annorum decursum sensibiles evadunt. Nos eos motus in tabella N. 367 adnexa exhibuimus. SCHOLION. Ex mutua planetarum omnium, Solisque in se invicem actione variae oriuntur turbationes, de quibus agendum hic paucis est. Ac imo quidem pro vario planetarum situ commune gravitatis centrum systematis nostri planetarii alium, aliumque locum occupabit, quo fiet, ut ipse quoque Sol locum mutet, iam propius ad commune gravitatis centrum accedens, iam longius ab eodem digrediens. Quoniam vero massa Solis ex calculo Newtoni massam IOVIS, qui reliquos omnes planetas &soliditate, &magnitudine sua vincit, plus quam mille vicibus superat, eodem Newtono demonstrante eveniet, ut si planetae omnes ex eadem parte, inque eadem linea recta constituantur, commune tamen gravitatis centrum a centro Solis vix integra Solis diametro, atque adeo a superficie eiusdem vix dimidia diametro absit, A a 2 sit.