Latin
SECTIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si enim motus sequatur, dum massa A* describit arcum Aa, massa B attolletur intervallo Bb eruntque arcus Aa, &Bb spatia eodem tempore descripta, quae proinde erunt ut celeritates. Cum vero ob angulos ad C aequales arcus Aa, &Bb similes sint, erit Aa: Bb LAC: BC, erunt igitur quoque A C, &BC ut celeritates. Quod si ergo fuerit A: B =BC: AC, erit M: m –c: C, ac proinde MC= me, id est momenta erunt aequalia, massae proinde in aequilibrio (60) &punctum C (61) centrum aequilibrii. SCHOLION. Theorema hoc fundamentale est staticae totius, seu doctrinae universae de corporum aequilibrio. 64. Si massae sint aequales, centrum aequilibrii erit in medio lineae rectae massas eas nectentis. Si enim massae aequales circa punctum medium C* moveantur, arcus quoque Aa, &Bb, atque adeo celeritates quoque initiales aequales erunt; cum igitur praeter massas A, &B celeritates quoque aequales sint, patet momenta utrinque aequalia esse, punctum igitur C esse centrum aequilibrii. COR. I. Si in centro aequilibrii applicetur vis Co* aequalis summae virium AFB, &contraria agens directione, effectus omnis eliditur. Cum enim C sit centrum aequilibrii, momenta utrinque erunt aequalia (61. Corol.) ,nequeunt ergo circa C converti; sed neque descendere massae ambae possunt: cum enim ponatur CCZAFB, erunt vires aequales, &contraria directione agentes, motus igitur nullus sequetur. CORS. Idem eveniet, si in centro aequilibrii C vires ambae collectae concipiantur, quarum summam exprimat CK, contra vim tertiam aequalem CC, &contraria directione agentem. COR. 3.