Latin
SECTIO III
Leopold Biwald, Physica generalis 39
Unproofread scanNot analysed yet
Eundem igitur effectum praestant vires binae, aut plures, quae ad binas facile reducuntur, sive seorsim quaelibet in A, &B, sive collectim sumtae, in centro aequilibrii applicatae ponantur. SCHOLION. Cum posita aequalitate massarum A &B. Centrum aequilibrii in medio sit, (64.) facile patet, si A transferatur in a, &B in b ita, ut sit Aa =Bb virium efficaciam eandem respectu puncti C fore, eadem igitur quoque erit, si in ipso C collectae concipiantur. COR. 4. Illud quoque patet, ut centrum aequilibrii inter massas binas reperiatur, rectam, massas eas iungentem, in harum massarum ratione reciproca secandam esse. COR. 5. Si plures sint massae, quaeratur primo centrum aequilibrii binarum, tum iis, unius instar spectatis, inque hoc centro applicatis, (COR. 3.) quaeratur centrum aequilibrii has inter &tertiam quamvis, &ita porro. 65. Quando vires a gravitate proveniunt, centrum aequilibrii erit simul centrum gravitatis. COR. I. Quae igitur de centro aequilibrii hactenus dicta fuere, centro quoque gravitatis applicari possunt. COR. 2. Est igitur centrum gravitatis illud massae cuiusvis punctum, ex quo si suspendatur, nullum habet motum, partibus omni ex parte se sustentantibus. COR. 3. Impedito igitur motu centri gravitatis, corpus totum quiescit. COR. 4. Corpus igitur recte consideratur, velut omnis eius gravitas in puncto unico, centro gravitatis videlicet, collecta foret. COR. 5. Dumque movetur, linea recta, quam centrum gravitatis describit, praecipue attenditur, &pro spatio a corpore illo confecto habetur. COR. 6. Et quoniam gravia ad terram accedentia in lineis rectis ad eius superficiem perpendicularibus ferum tur, patet, hanc lineam a centro gravitatis corporum gravium describi, quae propterea linea directionis dicitur. COR. 7.