Latin
PROPOSITIO VIII
Leopold Biwald, Physica generalis 388
Unproofread scanNot analysed yet
Constat vevero, actione Solis lunae in terram gravitatem iam magis crescere iam diminui, quam ratio inversa duplicata distantiarum exigat, itaque distantia quoque apogaei, &perigaei modo maior, modo minor erit, quam dicta ratio deposcat, atque adeo luna quoque distantiam a centro orbitae, vel si mobilem ponamus lunae orbitam, centrum eiusdem distantiam a foco, sive tellure continuo mutabit, sive quod idem est, excentricitas orbitae lunaris alia, aliaque identidem erit. COR. Quoniam ab Astronomis demonstratur rationem reciprocam duplicatam distantiarum maxime turbari, quando linea apsidum cum linea Svzygiarum congruit, minime vero, dum linea apsidum in lineam quadraturarum incidit, patet, excentricitatem quoque in casu priori maxime, in altero vero minime mutari. PROPOSITIO IX. Eadem solis actione in nodis, quoque orbitae lunaris motus quidam contra signorum ordinem producitur, &inclinatio orbitae lunaris ad planum edipticae mutatur. 407. Repraesentet linea DM* eclipticam, LABN orbitam lunae, in qua ea existit, dum arcum LA percurreret, quoniam sol in plano eclipticae DN existit, actio eius, qua lunam attrahit, nitetur perpetuo lunam ad planum isthoc DM adducere, sive plano illi viciniorem reddere: itaque dum luna in orbita sua ex A ad B progreditur, quo tempore luna sola vi attractiva terrae percurrisset spatium AB –LA, accedente vi attractiva solis, quam linea BC repraesentat, motu composito lineam AC percurret, eritque orbita eius, quam secundo hoc tempore percurrit, ACM; velut ergo luna actione solis non turbata percurrisset orbitam LABN, quae eclipticam in puncto N secuisset, ita accedente attractione solis orbitam ACM percurrere cogitur, quae eclipticam in M secat; nodus igitur orbitae lunaris ex N versus M progreditur, cumque luna ex L versus N, aut M tendat, motus nodi retrogradus erit.