Latin
PROPOSITIO VIII
Leopold Biwald, Physica generalis 389
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quoque apparet, inclinationem orbitae lunaris ad planum eclipticae mutari debere. Cum enim luna actione solis cogatur orbitam LABN deserere, aliamque LCM ingredi, planum eclipticae DMN sub angulo AMD secabit, qui utique diversus est ab angulo LND, sub quo eandem secuisset, si actio solis abfuisset. COR. Nodi itaque orbitae lunaris ipsi quoque revolutionem peragunt, quam ex Astronomorum observationibus absolvunt annis 18, 224 diebus, horis 44. SCHOLIONI. Lunam circa axem proprium converti superius (354) docuimus, eamque conversionem eo proxime tempore fieri, quo suam circa tellurem periodum absolvit, indeque oriri diximus, ut eandem constanter faciem terrae obvertat; notarunt vero Astronomi in macularum lunarium situ mutationem quampiam, quam librationem lunae appellant. Novae nimirum maculae interdum in orientali, vel occidentali lunae disco in conspectum veniunt, quae antea non videbantur, eaque libratio lunae in longitudinem dicitur; nonnunquam vero in parte disci septentrionem, vel meridiem respiciente novae itidem maculae conspiciuntur, eaque libratio lunae in latitudinem dicitur. SCHOLION a. Binis his lunae librationibus duas alias addit Cl de la Lande (Astron. N. 2551.) ,librationem nempe diurnam, quam parallaxi horizontali aequalem esse docet, eamque uti &librationem in latitudinem a Galiles orimum observatam fuisse tradit, &librationem ab attractione terrae, &figura lunae sphaeroidaea, quam a celeb. Turinensi Geometra la Grange fuse expositam fuisse testatur in dissertatione quapiam, quae a Parisiensi scientiarum Academia anno 1764 praemio condecorata fuit. Nos binas tantum harum librationum caeteris notiores, nempe quae in longitudinem, &eam quae in latitudinem fieri dicitur, paucis declarabimus.