Latin
PROPOSITIO X
Leopold Biwald, Physica generalis 391
Unproofread scanNot analysed yet
Contrarium eveniet, luna ex nodo descendente ad maximam latitudinem australem vergente. SCHOLIONI. Res in luna respectu terrae eodem modo se habet, quo in terra respectu solis. Velut enim ob axis terrestris PA inclinationem, eiusque parallelismum sol modo puncto H, modo puncto R ad verticem insistit, inque priore casu polum terrae borealem, in altero austratem lumine suo perfundit, ita, ob easdem causas in lunae globo pro varia eiusdem latitudine modo polus boreus, modo australis solis radiis collustrabitur. maculaeque iam in uno, iam in altero polo conspicuae fient, quae ante latebant. Ex hoc vero illud quoque innotescit, cur haec lunae libratio motum nodorum lunae sequatur: dependet enim ea a lunae latitudine, sive a maiore, minorive ab ecliptica, atque adeo etiam a punctis, in quibus eclipticam secat, sive nodis distantia. SCHOLIONA. Ex vario lunae in orbita sua respectu terrae, solisque fitu eclipses quoque lunae, solisque, vel rectius terrae proveniunt, quas paucis hic declarabimus. Eclipsis lunae est privatio luminis in luna, proveniens ex eo, quod luna tempore oppositionis per conum terrae umbrosum transiens, ei vel tota, vel aliqua sui parte tantum involvatur. Ut igitur eclipsis lunae habeatur. requiritur, ut luna cum sole in oppositione sit, hoc enim in casu terra solem inter, lunamque media est, cumque tanquam corpus opacum ad sensum sphaericum umbram post se proiiciat fieri poterit, ut luna per umbrosum hunc conum transiens obscuretur. Ad hoc porro illud insuper necessarium est, ul luna tempore oppositionis vel in ipso nodo, vel certe prope eundem versetur. Sit enim ABC. Bb 4 Lor portio quaedam eclipticae, LLL pars orbitae lunaris, punctum L, in quo orbita lunae eclipticam secat, nodus eiusdem. Quoniam terra semper in ecliptica versatur, conus eiusdem umbrosus pariter in aversam eclipticae partem cadet cuius sectiones varias repraesentant circuli MLM.