Latin
PROPOSITIO X
Leopold Biwald, Physica generalis 390
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO X. Actione solis in lunam libratio lunas in longitudinem efficitur. 408. Quoniam enim actione solis celeritas lunae modo augetur modo minuitur, eius vero circa axem conversio motu aequabili peragitur, evenire potest, ut quo tempore luna in sua circa tellurem orbita quadrantem circuli decurrit, conversio circa axem quadrante circuli maior fiat, maculae igitur, quae prope orientalem disci lunaris limbum sitae sunt, ulterius in eodem disco progressae fuisse videbuntur: quod si vero celeritas lunae augeatur conversio circa axem quadrante circuli minor erit, dum luna integrum iam quadrantem in orbita sua descripsit, quamobrem eaedem maculae ab orientali limbo remotiores apparebunt, quam ante: idem in maculis occidentali limbo adsitis eodem plane modo notabitur. PROPOSITIO XI. Tibratio lunae in latitudinem ab eiusdem latitudine, sive distantia ab ecliptica, &inclinatione axis lunae ad orbitam eiusdem ortum habet. 409. Dum enim luna a nodo suo ascendente digrediens ad maximam borealem latitunem appropinquat, ob dictam axis lunaris inclinationem, eiusdemque parallelismum polus lunae borealis, atque adeo maculae, quae polo huic vicinae sunt, a sole non illustrantur, nobisque adeo inconspicuae redduntur, quo tempore australis lunae polus, maculaeque illi adsitae solis radiis collustrantur, terraeque obversae ab eius incolis conspiciuntur.