Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 405
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS VI. Respondetur obiectionibus. dversum ea, quae primis quatuor sectionis huius arciculis de causa motus astrorum attulimus, sunt quaedam, quae difficultatem parere tyronibus possent, haec igitur paucis diluemus, eaque occasione nonnulla ad motus astrorum phaenomena pertinentia clariorem in lucem constituemus. 420. Obiicies imo: Corpora coelestia vi duplici, proiectili nimirum, ¢ripeta in solem tendente, impulsa tandem in solem deciderent, sed hoc experientiae repugnat, ergo. M. pr. Corpora coelestia duplici hac vi acta describerent lineas spirales, quae terminarentur in ipso sole, sed hoc ipso &c: ergo. M. pr. Corpora in superficie terrae quacunque vi proiiciantur, describunt spiralem, ergo etiam. Cons. prob. Ideo primum, quia gravitas terrae, quae producit motum acceleratum de vi proiectionis continuo quidpiam decerpit, sed etiam vis centripeta solis de vi proiectionis planetarum continuo quidpiam decerpit, ergo si corpora gravia &c. R. N. M. ad prob. N. M. ad eiusdem prob. N. A., quod author huius obiectionis P. Castell certissimum, &invicte demonstratum supponit. Ad prob. Cons. negandum rursus est, gravitatem terrae de vi proiectionis quidpiam decerpere, atque adeo accessus gravium ad terram vi proiectionis non satis validae, aut vero resistentiae aeris tribuendus est.