Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 406
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum neutrum cum in planetis locum habeat, patet, nunquam futurum, ut ii in solem decidant. SCHOLIONI. Ut vero magis pateat, planetas, quamvis vi in solem continuo tendente urgeantur, nunquam tamen in eundem delapsuros, notandum est 1) ex iis, quae N. 107 allata sunt, patere, speciem curvae, quam mobile viribus duabus diversae rationis impulsum describit, a varia harum virium compositione pendere, atque adeo curvam quoque in seipsam redeuntem a debita harum virium coniugatione oriri posse. Accedit, quod N. 124 demonstratum sit, mobile, si vi duplici, quarum una versus punctum determinatum constanter tendat, urgeatur, circa illud punctum tanquam centrum virium curvam quampiam decurrere. 2) Demonstratum est N. 140 vim centripetam mobilis in ellipsi revoluti esse in ratione inversa duplicata distantiarum; quoniam igitur ex phaenomenis motuum coelestium haec lex vis centripetae in motu primariorum circa solem, &secundariorum circa primarios (382) eruta fuit, patet eosdem in ellipsi incedere posse. 3) Mechanici, qui motus corporum in variis curvarum speciebus fusius pertractant, demonstrant, corpus impulsum vi duplici, quarum una versus punctum determinatum constanter tendens agat in ratione inversa duplicata distantiarum, altera vero quamcunque celeritatem efficiens cum priore sub angulo quolibet conspiret, sectionem conicam descripturum. Et quidem si corpus proiiciatur ea velocitate, quae sit maior ea, quam vis centripeta constans manens in descensu mobilis ad ipsum virium centrum produceret, sectionem eam fore hyperbolam, si aequalis parabolam, si minor, ellipsim. Ellipsim vero abituram in circulum, si directio proiectionis rectae ad centrum virium tendenti ad perpendiculum insistat, &velocitas ea, quae constanti actione vis centripetae per dimidiam a centro virium distantiam obtinetur. Itaque, ut planetae in qualibet sectione conica deferantur, non alia re opus est, quam ut primae proiectionis velocitas ea fuerit, quae ad datae speciei sectionem conicam describendam requiritur. SCHOLION A. Corpora in superficie terrae proiecta lineam spiralem describere debere ita demonstrat Castellus: concipiatur superficies terrae BDEC: in lineam rectam extensa.