Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 407
Unproofread scanNot analysed yet
Nam circulus infinite magnus, id est, cuius centrum abest intervallo infinito, rectilineam habet peripheriam, propterea quod ut quisque circulus maximus est, ita peripheria minime distat a linea recta. In hac geometrica hypothesi concipiatur corpus profectum a D ascendere in A, &hinc descendere in E per lineam parabolicam DAE, tum fingamus rectam BDEC rotundam fieri circa centrum. Quo fiet, ut omnia parabolae DAE puncta pariter aliquanto plus se in rotundum disponant ob legem centri, &interiores versus partes aliquantum inflectantur, &quidem eo magis, quo centrum minus abest. Iam vero Gregorius a S. Vincentio demonstravit, parabolam in hoc eventu in spiralem ordinariam abire. At vero dum recta BC, ad quam directiones NT KP gravitatis perpendiculares sunt, in circuli peripheriam transformatur, transformatio parabolae in spiralem a modo illo dependet, quo parabola rotundatur, sive a celeritate, qua puncta extrema I, &M directionum aequidistantium IP, MT feruntur, dum extrema P &T versus circuli centrum diriguntur. Hic vero modus, atque celeritas a ratione illa dependet, qua vis centralis augetur, pro cuius variatione varia item erit ea celeritas, &quidem si ea in ratione inversa duplicata distantiarum crescere ponatur, linea spiralis haud obtinebitur, quae prorsus aliam virium centralium rationem deQuod vero attinet lineam illam, quam corposiderat. ra gravia in superficie terrae proiecta describunt, ea dicitur a mechanicis esse proxime parabolica. Quod si enim aeris resistentia abesset, gravitasque in ratione inversa duplicata distantiarum decresceret, graviaque ad terrae centrum directe tenderent, celeritasque, qua proliciuntur, minor foret ea, quam vi centripeta constanti in descensu ad centrum acquirerent, curva ea foret ellipsis. Quoniam vero neque gravitas in dicta ratione decrescit, &ob figuram terrae ad polos depressam gravia ad centrum terraedirecte non tendunt, ita, ut perpendicula in aliquot millia rium distantia parallela habeantur, neglecta aeris resistentia ellipsis ea in parabolam abire censetur; quod si vero aeris impeditio in considerationem veniat, curva, quam corpora proiecta describunt, ad hyperbolam magis accedet. Nihil ergo ex motu proiectorum deducitur, quod planetarum circa solem revolutioni obstare possit. Accedit, quod (N. 391. Schol.