Latin
PROPOSITIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 420
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque conformiter ad ea, quae de actione solis in lunam (399) diximus, aquarum in C, &O positarum gravitas minuetur; cumque aquae in Q, &positae a luna oblique, partes vero in C, &O perpendiculariter attrahantur, facta resolutione attractionis obliquae OL in QT, &OM patet earundem in terram gravitatem obliqua hac solis actione augendam; hae igitur ad O, &C affluent, aquasque leviores extrudent, quo fiet, ut figura aquarum sphaerica in sphaeroidaeam commutetur, axe maiore per oc, sive syzygias, minore per qp, sive quadraturas transeunte. COR. 2. Quo maior igitur attractionis huius inaequalitas fuerit, eo maior erit lunae efficacia ad aquas maris turbandas. COR. 3. Erit vero inaequalitas haec tanto maior, quo maiorem rationem discrimen distantiarum punctorum C, &T, item T, &O ad CL, sive distantiam corporis attrahentis habuerit.