Latin
PROPOSITIO VI
Leopold Biwald, Physica generalis 420-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. Ad aestum maris efficiendum solis quoque actio efficaciam quampiam habet. 430. Ipse enim sol pariter in diversas terrae partes diverso modo agit, fortius attrahendo partes viciniores, debilius vero remotiones, item perpendiculariter directe subiectas, oblique vero quadrante circuli remotas. PROPOSITIO VII. Efficacia solis longe minor est efficacia lunae. 431. Ob ingentem enim solis distantiam discrimen distantiarum partium C, &T, item T &O longe minorem rationem habet ad distantiam solis, quam ad distantiam lunae. 2do Ob eandem solis distantian radii solares ad parallelismum propius accedunt, ac proinde minor quoque est directionum inaequalitas. SCHOLION I.