Latin
PHAENOMENON V
Leopold Biwald, Physica generalis 427
Unproofread scanNot analysed yet
Boscovich in citata dissertatione de aestu maris sequentem suppeditat: „Quando luna est „in aequatore, per 12 horas ubique est supra „horizontem, per 12 infra, &punctum ipsi „oppositum, ea appellente ad meridianum in„fra horizontem fit illud ipsum, quod, ea „supra horizontem, appellente, ad meridianum „erat ipsi subiectum. Quare lunaris quoque „actio aequalibus ubique temporis intervallis „nititur elevare aquam, &deprimere, ac eo„dem in loco elevare secunda vice, quo prima. „Utriusque oppositum contingit, luna extra „aequatorem sita, &quo maior est declina„tio, eo maior est inaequalitas morae infra, „&supra horizontem, eo maior distantia pun„ctorum, in quibus binae proximae elevatio„nes aquarum maximae fiunt, quae puncta de„bent esse in parallelis aeque hinc inde distan„tibus ab aequatore. Quare in luna in ae„quatore posita magis congruit actio lunaris „cum oscillatione iam concepta, &quo ea „magis ab aequatore recedit, eo magis se invicem ista duo turbant. Hinc eo maior in „primo casu fit aestus, &minor in secundo. „Porro quae de recessu lunae ab aequatore „sunt dicta, eadem intelligenda quoque sunt „de recessu solis, sed minus ob minorem eius „actionem sensibilis erit eius effectus. „SCHOLION. Eiusdem propositionis explicatio a Newtono tradita haec est: si iuna in ipso polo existeret, aquae lunae subiectae elevarentur quidem, eaeque, quae quidrante circuli a luna removentur, deprimerentur; quoniam vero facta hac suppositione, dum terra circa axem suum convertitur, aquarum distantia a luna haud mutaretur, aquae, quae elevatae fuerunt, figuram hanc suam perpetuo retinerent, uti etiam aquae depressae; quamobrem nulla fieret elevationis, ac depressionis reciprocatio, nullus proinde aestus.