Latin
PHAENOMENON V
Leopold Biwald, Physica generalis 428
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quo magis a polo luna recedit, eo maiores erunt aestus, maximi proinde luna in ipso aequatore existente. Hanc vero Newtoni ratiocinationem adeo valide impugnat P. Boscovich, ut eiusdem dicti phaenomeni explicationem Newtonianae praeferendam censuerimus. COR. 1. Aestus igitur, qui fiunt in syzygiis aequinoctialibus maiores sunt illis, qui fiuut in syzygiis solstitialibus. COR. 2. Aestum maximum in syzygiis aequinoctialibus sequetur minimus in quadraturis aequinoctialibus: tum enim sol in aequatore, luna vero in tropicorum aliquo invenitur: igitur solis actio maximae efficaciae adversatur actioni lunae ab aequatore remotissimae, ac proinde vi minima aquas perturbandi praeditae.