Latin
PHAENOMENON VII
Leopold Biwald, Physica generalis 430
Unproofread scanNot analysed yet
COR. A. Ex his porro explicatio habetur phaenomeni alterius cuiuspiam, quo docemur, hyberno tempore ma iores esse in Europa aestus matutinos vespertinis, praesertim circa syzygias. Hoc enim tempore sol prope tropicum capricorni existit, tempore igitur noviium, sei coniunctionis, luna ad inferiorem meridianum delata, circ horam tertiam matutinam aestus fit prope tropicum cancri; cum igitur in climate nostro posita maria tropico cancri viciniora sint, quam tropico capricorni, sequitur, aestum in casu priore maiorem futurum, quam in posteriore. Idem in plenilunio eventurum facile intelligitur. Potest res ista schemate declarari, sit enim luna L in tropico, erit aestus maximus matutinus in A, &puncto illi opposito B; quoniam vero die illo luna, atque adeo etiam vertex axis maioris sphaeroidis tropicum hunc describit, post horas 12 aestus maximus in D, &C eveniet: patet vero. locum I maiorem aestum habiturum, si aestus maximus in A, quam si in C eveniat. Idem notabitur, si luna in i constituta, aestus maximus matutinus in B, &A, vespertinus vero in C, &D contingat. SCHOLIONI. Inter phaenomena regularia illud quoque Cassinus recenset quod mare semper celerius ascendat, quam descendat. Id censet idcirco fieri, quia etiam post transitum luminarium per meridianum perseverat actio maria elevans quae ea aliquantulum suspensa tenet. P. Boscovich vero existimat, ad eam inaequalitatem plurimum conferre positionem locorum, idque confirmat ex eo, quod phaenomenon hoc nuspiam alibi legatur, praeterquam in observationibus per Galliae oras habitis, quae oceano conterminae sunt. SCHOLIONS. Phaenomenis his regularibus, quae ex ipsa lunae theoria consequuntur, alia plurima addenda forent, quae a particulari locorum quorundam dispositione, situve dependent. Ita aestus ad littora, &in angustioribus fretis multo maiores sunt, quam in aperto mari, quia ubi aqua impetu concepto se effundens obstaculum invenit, antequam refluat, debet necessario elevari multo magis, ait P. Boscovich, quod potissimum continget, ubi „littora non descensu praecipiti ad mare apertum spectant. "Alicubi in quibusdam portubus aliqua anni tempestate „nullus aestus observatur, ut in portu Bathsam luna exi„stente in aequatore, vel quia ut Newtonus explicavit, "in eum portum ex una parte tum temporis advenit aestus, dum ex alia recedit, vel quia, ut notavit Eulerus, „in tractu maris extenso a Borea in Austrum, &magis in Au„strum quam in Boream certo quodam limite luna, ac sole in "aequatore sitis nullus aestus ad marginem borealem haberi „debet, aqua, quae sub aequatore detumescendo subsidet, se "effundente in illud majus australe intervallum.