Latin
PHAENOMENON VII
Leopold Biwald, Physica generalis 429
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLLION. Facit tamen nonnunquam sinuum, fretorumque angustia, ut mare in locis ab aequatore admodum remotis ad maximam altitudinem assurgat. PHAENOMENON VIII. In syzygiis aequinoctialibus aestus vespertini aequales sunt aestibus matutinis. 441. Hoc enim in casu cum sol, &luna in aequatore positi sint, aestus maximus illo die extra aequatorem haud excurret, eundem igitur circulum aestus tam superus, quam inferus describent, atque adeo locus quilibet aequali intervallo ab utroque aestu removebitur. Cum igitur (praec.) magnitudo aestuum dependeat a distantia locorum a loco aestus maximi, sequitur, in hoc casu aestum vespertinum matutino aequalem fore. COR. I. Si sol &luna ab aequatore declinent, bini eiusdem diei aestus aequales haud erunt. Hac enim suppositione facta luna, &punctum ei oppositum diurno motu non eundem, sed diversos circulos percurrent, hinc si luna declinet, v. g. ad boream, magis accedit ad zenith loci cuiuspiam extra tropicum cancri positi, dum in ipso meridiano supra horizontem existit, quam accedat ad loci eiusdem verticem punctum lunae ad meridianum infra horizontem appellenti oppositum, ac proinde nominatus locus vicinior erit aestui maximo in casu priore, quam posteriore, maiorem igitur aestum in eodem casu priore, quam posteriore habebit; contrarium eveniet, luna ver sus austrum digrediente.