Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 45
Unproofread scanNot analysed yet
est Est haec lex tertia generalis motus, quae quoniam praesenti materiae plurimum lucis affundere apta est, eam exemplis pluribus illustrabimus. Si quis manu percutiat parietem, vel quodvis aliud corpus, dolorem sentiet ex reactione eiusdem tanto maiorem, quo maiore vi in corpus illud impegerit. Si equus lapidem funi alligatum trahat, retrahetur pariter in lapidem: funis enim aequaliter utrinque distenditur fissusque tam versus equum, quam versus lapidem resilit. Idem quoque notatur in attractionibus magneticis: imponantur enim Fig. 23 magnes B, &ferrum A* suberi, &aquae libere innatent; quod si manu retineatur magnes, ferrum videbis ad magnetem accedere: ferro pariter retento, magnes ad ferrum accedet. Si utrumque corpus aquae libere innatet, accedent ad se quantitatibus motuum aequalibus, seu celeritatibus massae reciprocis, ut adeo si massa magnetis sit ad massam ferri =2: 1, magnete percurrente lineam BC unius pollicis, ferrum lineam AC duorum pollicum sit percursurum.