Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 46
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis insistens cymbae A* fune, aut conto ad se pertrahat cymbam B, cymba quoque A versus B promovebitur, &siquidem cymbae aequales fuerint in puncto medio C convenient, sin vero inaequales, spatia a cymbis his confecta in massarum ratione reciproca erunt. Quod si quis conto in litore defixo, litus veluti ad se attrahere nitatur, ipse cum cymba, cui insistit, ad litus accedet; progressus enim litoris, quod cum reliqua massa terrae firmiter cohaeret, ad sensum nullus erit. Pariter si quis conto litus veluti propellat, cymba a litore removebitur. Dum navigium remorum ope promovetur, id non alteri causae, quam reactioni aquae tribuendum est; aqua enim, remis percussa, dum in remos reagit navim simul, cum qua remi neHinc natatio piscium, ctuntur, propellit. avium item volatus, &complura alia, quae in hoc universo notantur phoenomena, explicatum habent. SCHOLION. Quam universaliter haec lex per universam naturam pertineat, Maclaurin in praeclaro opere, in quo Newtoni inventa exponit, ita ostendit: „si terrae "portio, velut mons aliquis premeret in terram, &ter"ra non eadem vi reageret in montem, hic necessario "terrae resistentiam vinceret sua pressione, &terram mo"tu accelerato in infinitum moveret. Idem de lapide, "de quavis terrae particula eodem iure dicendum est. ac "de monte maximo.