Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 5
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS II. De Soliditate. 7. Coliditas seu impenetrabilitas ea est cor-Quid Soliditas? porum proprietas, qua ea sese mutuo ex eodem loco excludunt. 8. Soliditas haec corporibus omnibus competit. Corpora universim recte in firma, seu consistentia, quae etiam alio sensu solida dicuntur, &fluida dispescuntur. Corporibus firmis soliditatem competere obvia phoenomena docent. Sed neque de fluidorum soliditate dubio locus est: nam imo. aer in syringis metallicis, aut in campanis urinatoriis in angustius quidem spatium redigi se patitur, tandem vero vi nulli cedit. 2do. Aqua, vinum, olea, &plurima alia fluida sphaeris metallicis inclusa, ubi hae cochleis fortissime comprimuntur, per densissima metalla transudant. atio. Lux, &ignis in obstacula solida impingentes, ex iis reflectuntur; quod haud fieret, si soliditate carerent. 9. Soliditas haec corporum sensu tactus nobis innotescit; quo si quis careret, nullam omnino soliditatis ideam effingere posset: sic dum videmus imagines corporum, speculorum concavorum ope, in aere effictas; cum illas tactui minime resistentes notemus, solidas esse negamus. ARDe apparente corporum compenetratione, sive de porositate corporum. 10.