Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 6
Unproofread scanNot analysed yet
Totantur phoenomena quaedam, quae compenetrationis speciem referunt, ut cum mercurius in aurum, argentum, aes, &metalla reliqua demto ferro, sese penetrat. Verum ex his illud tantum conficitur, ea etiam corpora, quae nobis solidissima, nullisque meatibus distincta videntur, habere interstitia quaedam, quos vulgo poros vocant, oculorum nostrorum praesertim inermium, aciem fugientes, in quae fluida varia insinuare sese possint. 11. Corpora omnia, quae sensibus nostris quavis ratione substant, poris instructa sunt. Probatur amplissima inductione, nam imo. corpora omnia, si in lamellas tenues redigantur, pellucida fiunt, id est, lucem transmittunt. 2do. Microscopiis deteguntur pori plurimi in bracteis metallorum, in vegetabilibus, seu folia, seu flores plantarum examinentur, seu ligna durissima, in pellibus animalium. &c. atio. Ignis corpora omnia etiam durissima intime pervadit. 410. Atramenta sympathetica penetrant ligna, strues chartaceas, laminas metallicas &c. 5to. Praesentiam pororum in ligno, &aliis solidis comprobant experimenta vulgatissima antliae pneumaticae. Sit enim recipiens vitreum cylindricum, cui in A* applicetur vasculum C, ex ligno, aut ebore, aut corio efformatum: huic infundatur aqua, Cymercurius, vel quodvis aliud fluidum. linder hic applicetur disco B antliae pneumaticae: aut vero *intra campanam vitream su- Fig.