Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 52
Unproofread scanNot analysed yet
Si corpus non elasticum impingat in aliud itidem non elasticum, &lentius praecedens, erit celeritas communis post ictum aequalis summae quantitatum motus divisae per MCmC summam massarum, 2 Cum enim in hoc quoque casu quantitates motus post ictum eaedem sint, quae fuerunt ante ictum, easdem dividendo per summam massarum, MCmo invenietur celeritas communis Mem 79. Si duo corpora non elastica confligant directionibus oppositis, post conflictum progredientur secundum directionem fortioris quanti. tate motus aequali differentiae quantitatum motus, quibus ante impactum ferebantur. Moveatur globus A, cuius massa =1, celeritas vero =12, orientem versus, globus vero B eiusdem massae celeritate –8 occasum versus progrediatur, peracto conflictu orientem versus progredientur quantitate motus –4. Cum enim in hoc casu (71. Corol. 4. aequalis mutatio utrique globo eveniat, aequalis quantitas motus in utroque globo destruetur, solumque remanebit excessus fortioris, cuius proinde directione ambo ferentur; &quoniam (71. Corol. 5.) differentia motuum ad partes contrarias factorum ante, &post ictum eadem est, illud quoque patet, quantitatem motus post ictum aequalem fore differentiae quantitatum motus ante ictum. COR. Si quantitates motus ante ictum aequales fuerint, globi ambo post ictum quiescent.