Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 53
Unproofread scanNot analysed yet
80. In hoc casu celeritas communis post ictum est aequalis differentiae quantitatum motus ante ictum divisae per summam massarum –MC– me Est enim in hoc casu quantitas motus post Hanc igitur dividendo per ictum MC— me. summam massarum, habebitur celeritas commuMC– me nis 2 81. In conflictu corporum perfecte elasticorum corpus utrumvis acquirit, vel deperdit duplam quantitatem motus illius, quam acquisivisset, vel deperdidisset, si corpus utrum, que fuisset perfecte durum. In conflictu enim corporum elasticorum, ait Maclaurin, duplex veluti temporis periodus consideranda est, altera, qua durante partes corporum cedunt; altera, qua rursus a se recedentes pristinum situm recuperant. Huius agendi modi corporum elasticorum speciem praebent elateres KL* inter corpora dura A, &B interpositi: si corpus A versus B motum elateres comprimat, atque horum interventu agat in B, elateres magis semper comprimuntur, donec utrumque corpus habeat eandem velocitatem in directione eadem, &tunc nulla vi amplius elateres comprimente, hi rursus incipient se extendere, &quidem iisdem gradibus, quibus compressi fuerant, sed permutato ordine, id quod alteram actionis a vi elastica pendentis periodum exhibet.