Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 55
Unproofread scanNot analysed yet
); sunt vero elastica, &ambo pro corporibus impingentibus recte habentur: tantundem igitur virium, quibus redeant directione opposita illi, qua accesserant, nanciscantur oportet, quantum per ipsam conflictum amisere. COR. 5. Si corpus elasticum incurrat perpendiculariter in planum itidem elasticum, &immobile, eadem celeritate resiliet, qua inciderat. Quod si quidem corpus impingens, ipsumque planum corpora dura fuissent, corpus impingens post ictum (76. Corol. 3.) quievisset; cum ve ro elasticum sit, tantundem celeritatis in partem oppositam nanciscetur, quantum perdidisset in casu priore. COR. 6. Si globus elasticus P. in planum immobile, &elasticum AB directione obliqua CF incurrat, redibit directione FD, ita, ut angulus reflexionis DFB, &incidentiae CFA sint futuri aequales. Cum enim motus per CF in duos CA =EF, &CE recte resolvatur globus in F constitutus considerari potest, velut duplici vi FE (Corol. praec.) &FB =AF ZCE, quae per impactum destructa haud fuit, impelleretur: his porro impulsus lineam FD (42) describat, necesse est. Cum vero ex constructione figurae anguli ad A, &B recti sint, item CAZDE, &AFZEF, erit etiam DFBZCFA. COR. 7. Si corpus elasticum A, cuius massa sit quatuor librarum, &celeritas sex graduum, impingat in corpus B duarum librarum quiescens, post ictum progredientur directione incurrentis; celeritas quiescentis erit –8. incurrentis vero –2. Quod si corpora haec fuissent perfecte dura, celeritas globi B post impactum fuisset MEm (7) Cum vero elastica sint, per restitutionem globi incurrentis, quae fit directione ictus directi, tantundem celeritatis globo B, cuius massa immutata manet, imprimitur: ea igitur erit –8, qua globus B ortum versus MEM progredietur. Celeritas vero globi A fuisset in hypothe= 4: globus ergo per si perfecte durorum impactum binos celeritatis gradus amisisset; at vero A per restitutionem partium globi B, quae fit occasum versus. globo A rursum duo gradus celeritatis eadem directione imprimentur: remanent ergo bini itidem gradus, quibus ortum versus, id est, ea directione, qua incurrerat, progredi possit. COR. 8. Si globus elasticus A, cuius massa =2, celeritas =6, impingat in globum B quiescentem, cuius massa =4, globus A post impactum resiliet celeritate duorum graduum; B vero ortum versus progredietur celeritate quatuor graduum.