Latin
A. CCEB. CCZAEB. CC
Leopold Biwald, Physica generalis 54
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ergo attinet primam periodum, res eodem modo se habet, ut in corporibus non elasticis: quod vero ad alteram actionum seriem spectat, cum restitutio partium corporis B* usque ad de compressarum fiat directione fg opposita directioni corporis incurrentis A, patet, per restitutionem hanc in corpore A tantundem motus destrui, quantum illud per directum incursum amiserat; &cum restitutio partium corporis A in ac compressarum fiat directione gf, conspirante cum directione actionis impactus directi, illud quoque manifestum est, per eam tantundem motus produci in corpore B, quantum actione directa productum fuit. COR. I. Illud quoque patet, restitutione partium corporis B corpori A tantundem motus directione fg imprimi, quantum a corpore incurrente A corpori B directione gfimpressum fuit: corpori vero B communicari duplam quantitatem motus directione gf. COR. 2. Si massae A, &B aequales sint, &A incurrat in B quiescens, post impactum A quiescet, B vero progredietur celeritate, quam habuit A ante ictum. Sit celeritas globi A =6, quod si corpora fuissent non elastica, post ictum celeritate communi =3 (77. Corol. 2. )progressa fuissent; cum vero elastica sint, globo A tres gradus celeritatis directione fę imprimentur; tres igitur gradus, quibus directione gf progressus fuisset, destruentur; is igitur quiescet. In globo vero B tres itidem gradus directione gf producentur: progredietur ille igitur directione gf celeritate sex graduum, quae fuit celeritas incurrentis A ante conflictum. COR. 3. Sint globi elastici aequales 6, quorum centra sint in eadem linea recta: in horum primum B incurrat globus aequalis A celeritate decem graduum; reliquis quiescentibus sextus G eadem celeritate decem graduum progredietur. Erunt enim singuli priorum respectu proxime sequentium corpus incurrens, quod in hoc casu (Corol. praec.) quiescit. COR. 4. Si corpora duo elastica directionibus contrariis, &quantitatibus motuum aequalibus confligant, post ictum eadem vi a se recedent, qua ante ictum accesserant. Quod si quidem ea corpora fuissent dura, post ictum quievissent (79. Corol. 1.