Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim omnia corpora vel nudo oculo, vel certe microscopiis inspecta plurimas habeant asperitates, prominentias, cavitates: patet, in omni incessu corporis unius super alterum ex hoc etiam capite aliquod motus obstaculum provenire. Quaecunque vero de affrictu cognita habentur, a posteriori, sive ab experientia deducta sunt: ex quibus quidem absolutas, &universales frictionum leges constituere hactenus haud licuit; sequentes tamen tres in machinarum constructionibus usui esse poterunt. Primo: affrictus quantitas, dum planum super plano movetur, non tam a superficierum magnitudine, qua se contingunt, quam a pondere plani mobilis dependet. Secundo: dum superficies corporum non est admodum dura, nec politurae nitidioris capax, ut in lignis, &lapidibus vulgaribus, quantitas affrictus plerumque aequatur tertiae parti pressionis. Tertio: inter superficies corporum heterogeneorum si caetera paria sint, minor est affrictus, quam inter corpora homogenea. SCHOLION. Secunda ex his legibus ex sequenti experimento eruitur: corpus basi plana, ac laevigata imponatur plano horizontali itidem polito: planum hoc sensim eousque elevetur dum corpus ei incumbens iam iam descendere incipiat. Repetitis tentaminibus innotescet, id tum fere contingere, cum planum ad 18, vel 19 gradus inclinatum est, quo situ altitudo pars tertia longitudinis est. Hoc igitur casu affrictus, quo super planum retinebatur per tertiam ponderis partem vinci incipit. Quare sub maiore angulo descendet, sub minore plano insistet; quod si accedat maior partium durities, aut tenacitas, sub maiore quoque angulo perstabit, cuius rei exempla praebent rupes, &montium latera, quae in planis fere verticalibus immota longo annorum tractu persistunt. 103. Ad minuendum affrictum conducit primo: si superficies atterendae poliantur, laevigentur. Secundo: si eaedem minuantur, quod in iis, quae circa axes suos volvuntur, obtinetur, si ea instruantur axiculis exiguis, duris, probe politis, ac rotundatis. Tertio: si oleum, aut aliud corpus pingue interponatur, quod impleat hiatus superficierum, &intervalla partium prominentium expleat. Quarto: si iuxta regulam tertiam, superiore numero traditam, corpora heterogenea coniungantur. Quinto: si motus radens, ut vocant, in volventem mutetur: patet namque, maiorem affrictum futurum, si corpus AB* super planum: CD motu radente incedat. quam si rota C*. super planum AB volvatur.