Latin
SECTIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 69
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. DE MOTV IN LINEIS CVRVIS. ARTICVLVS I. De motu in lineis curvis in genere. Aotus curvilineus spectatus intra temM pusculum infinite parvum haberi potest pro motu rectilineo aequabili. Spatium enim confectum tempusculo infinite parvo, ipsum quoque infinite parvum est: in eiusmodi porro spatio, si cum sequentibus comparetur, potest quidem &directionis, &celeritatis mutatio concipi; quod si vero in se tantum spectetur, nulla in eo inaequalitas, nullus flexus concipi potest. ConCOR. 1. Linea curva igitur considerari potest, tanquam constans ex lineis rectis infinite parvis, &sub angulo infinite parvo ad se invicem inclinatis.