Latin
SECTIO IV
Leopold Biwald, Physica generalis 70
Unproofread scanNot analysed yet
COR. 2. Quae igitur motui rectilineo, &aequabili conveniunt, motui quoque curvilineo intra tempus infinite parvum spectato applicari possunt. 105. Mobile lineam curvam describere nequit, nisi duabus viribus, quarum directiones in directum non iaceant, urgeatur. Linea curva considerari potest, velut constans ex lineis rectis (praec. Coroll.) infinite parvis, sub angulo infinite parvo ad se invicem inclinatis: mobile igitur curvam describens directionem continuo mutat: quod si vero vi unica, aut pluribus, quarum directiones in eadem recta iaceant, urgeatur, directione, qua moveri coepit, progredietur (41): altera igitur vis adsit oportet, qua ad mutandam identidem directionem determinetur. SCHOLION. Si directiones virium sive duarum, sive plurium sub angulo quovis conspirent, mobile describet diagonalem parallelogrammi, cuius latera vires dictae repraesentant (42); Et liquidem vires componentes, uti loco citato supposuimus, motum aequabilem singulae producant, diagonalem illam fore lineam rectam facile intelligitur; aliter vero res se habet, si vires hae diversae rationis fuerint, uti ex mox dicendis apparebit. 106. Corpus impulsum a duabus, aut quotcunque viribus, quae per compositionem motus ad duas revocari poterunt, sub angulo quovis conspirantibus, describet lineam rectam, si vires componentes ambae eiusdem generis fuerint: at vero si vires motrices sint diversi generis, mobile curvam describet. Impellant mobile vires duae, quae vel ambae motum aequabilem, vel ambae motum eadem lege acceleratum producant. Dividantur lineae AB *,AC in ratioFig. 52 ne virium componentium, ita, ut sit AF: AIZAE: AHZAB: AC.