Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 9
Unproofread scanNot analysed yet
Diversitatem figurarum in iis quoque obiectis, quae inermes sensus feriunt, maximam notamus: neque enim facies unius hominis ita unquam alteri perfecte similis notata fuit, ut discrimen omnino nullum deprehendi potuerit. Quod si vero sensus instrumentis eum in finem elaboratis armentur, sive acuantur, tum vero figurarum discrimen immane quantum augetur. Pulvis tenuissims, qui papilionum alis adhaeret, microscopio inspectus plumulas innumeras bene distinctas exhibet: sanguis humanus observante Lewenhoeckio e globulis rotundis constat: horum quilibet e sex aliis flavescentibus, &rursum horum quisque e sex lymphaticis componitur. Constantiam figurae affectant praecipue salia, quae aqua soluta, hac deinde evaporante in corpora concrescunt figurae saepe admodum regularis, &aequalis semper in eadem salium specie. 17. Omne corpus, quantumvis exile, sua Quid quantitas? gaudet magnitudine, atque adeo quantum est. Quod si quidem extensionis tantum magnitudo attendatur, seu magnitudo spatii, quod corpus occupat, vel certe occupare videtur, voluminis notio habetur. Quod si vero ratio Quid volumen? habeatur materiae, sub certo volumine contentae, ea massae nomine venit. Quid massaCOR. I. Volumen invenitur per mensuram extensionis. COR. 2. Massa proportionalis est quantitati materiae, sub certo volumine contentae, eaque ex observatis Newtoni, &aliorum est simul ut pondus corporum. COR. 3. Mutato volumine massa non item mutatur. Ita massa cubi plumbei eadem manet, si cubus in sphaeram, vel pyramidem, vel cylindrum, vel figuram quamvis aliam abeat. SCHOLION. Figura, seu figurabilitas, quantitas item, omni corpori sensibili conveniunt. Recte igitur pro corporum sensibilium attributis habentur: nos ea sub extentione comprehendimus. Quid cor18. Corpus, quod sub dato volumine mul pus dentum materiae continet, densum dicitur, quod vesum, &rarum? ro parum materiae complectitur, rarum audit. COR.