Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 8
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IV. De Extensione. 14. Extensio est mensurabilitas corporis in longum, latum, &profundum. SCHOLION I. De extensione recte ait Cl. Musschenbroek Inst. Phys. C. 2. est cuiuslibet extensionis idea simplicissima, ideo nullis verbis describi, aut definiri potest, velut quoque aliae rerum simplicissimae ideae. SCHOLION A. Extensio mathematicis triplex est, in longum, ut linea, in longum &latum, ut superficies, in longum, latum, &profundum, ut solidum, sive corpus. Extensio haec triplex diversae admodum naturae est: non enim ex additione punctorum linea, nec ex linearum sive impositione, sive iuxta positione superficies, neque ex superficierum quotcunque coniunctione solidum enascitur. 15. Extensio vel est stricte talis, seu mathematica; quae si sit unius tantum dimensionis, oritur ex fluxu puncti, si duarum, ex fluxu lineae, si trium, ex fluxu superficiei continuo: haecque constituit, vel potius idem est, cum continuo stricte tali. Vel est minus stricte talis, aut physica, sive apparens, quae oritur ex plurium coniunctione eiusmodi, ut sensuum ope nulla inter ea intervalla, seu distantiae notari possint. 16. Omnis extensio, quae sub sensus cadit, certis limitibus definitur quae figuram corporis constituunt. Figura igitur recte dicitur limes extensionis. SCHOLION. Figurarum ingens admodum est &diversitas, &in exiguis quibusdam corpusculis constantia.