Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 91
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS VI. De viribus centralibus in Ellipsi. 139. Ci mobile in Ellipsi revolvitur, vis cenS tripeta mutatis distantiis mutatur, crescitque in distantia minore, in maiore vero decrescit. Quoniam in omni traiectoria viribus centralibus descripta radius vector areas temporibus proportionales, aequalibus proinde temporibus aequales describit, si area ASa* ellipseos AGDH sit aequalis areae DSd, arcus A2, &Dd eodem tempore percurruntur. Quod si in puncto D vis centripeta abfuisset, mobile vi proiectili DG obsecundans, a foco S remotum fuisset quantitate Gd =e D. Quod si vero vis proiectilis ablata intelligatur, eodem tempore vi centripeta ad focum S accessisset quantitate De (secus enim vi composita ad punctum d haud pertigisset). Pari modo cessante vi proiectili in A, mobile ad focum Saccessisset quantitate Am eodem tempore, quo agente utraque vi percurrisset arcum Aa. Repraesentant igitur De, &Am, spatia nimirum, quae mobile ex punctis D, &A versus S cadendo aequali tempore confecisset, vim centripetam in punctis D, &A; est autem DePAm, cum sit Ddo Aa: erit igitur vis centripeta in distantia minore DS maior, in distantia vero maiore AS minor. 140. Mobile viribus centralibus in ellipsi revolutum, vi centripeta urgetur agente in ratione inversa duplicata distantiarum.