Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 92
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ellipsis ABCD* cuius apsis summa A a centro motus, seu foco F duplo magis distet, quam apsis ima B, ita, ut sit AFZZBF: ostendendum est vim centripetam in B, in quo puncto distantia a foco duplo minor est, esse quadruplo maiorem, quam sit in A, ubi distantia est duplo maior, seu esse ut 4: ICum celeritates in quovis orbitae puncto sint inverse ut perpendicula ex centro virium demissa (129), quae perpendicula in punctis A, &B sunt ipsae distantiae a centro virium F, cumque sit AF: BF =2: 1, erit celeritas in A ad celeritatem in B =1: 2, id est, in puncto B celeritas erit duplo maior. Quamobrem si supponamus mobile in apside ima arcum Bg percurrere uno minuto secundo, arcum aequalem Ad in apside summa non percurret nisi duobus minutis secundis. Iam vero propter aequalem curvaturam ellipsis in utraque apside aequales arcus in iisdem aequaliter deflectent a tangente, seu erit de –gh, vel etiam Amz Bn: ergo mobile per unum minutum secundum a tangente rectilinea tantum deflectit in apside ima, quantum deflectit per duo minuta secunda in apside superiori. Quoniam vero Am ede, &Bnzgh, mobile pariter in apside ima intra unum minutum secundum tantum accedit ad Focum F, quantum in apside superiori per duo minuta secunda. Quod si ergo in apside superiori vis proiectilis cessaret, mobile motu uniformiter accelerato ad focum F accederet, &cum in motu hoc spatia sint, ut quadrata temporum, mobile ex apside A ad F accedendo intra duo minuta secunda quadruplo plus spatii conficeret, quam intra unum minutum secundum: quoniam igitur mobile in apside ima intra unum minutum secundum tantum accedit ad focum F, quantum in apside superiore per duo minuta secunda, patet, mobile in apside ima constitutum intra unum minutum secundum quadruplo magis ad focum accedere, quam accederet intra idem tempus in apside superiori, sive vim centripetam in apside ima esse quadruplo maioiem, quam in apside summa, id est, in ratione inversa duplicata distantiarum. Eodem pacto ostendi posset, si foret AF: FB– 3: 1 vim centripetam in A fore ad vim centripeam in B= I. 9. propositionis huius, uti SCHOLION. Demonstrationes &conversae eiusdem ad rigorem geometricum magis exactae apud recentiores Mechanicos, praesertim P. Boschovich quamplurimae occurrunt: quoniam vero eae omnes uberiorem sectionum conicarum notitiam deposcunt, eolaborem destinamus, mirum captui, quibus praesentem nus accomodae videbantur.