Latin
PARS II
Leopold Biwald, Physica generalis 96
Unproofread scanNot analysed yet
Sexto: ex motu maiorum portionum huius materiae circa commune aliquod centrum ortos fuisse vortices quosdam, quorum medium cum occupent particulae subtilissimae, totidem inde soles, seu stellas ardentes originem duxisse; e crassioribus vero moleculis, in maiores itidem massas coeuntibus, planetas, qui corpora sunt opaca, terrae similia, generatos fuisse. 143. Systema hoc non aliam, quam ingeniosae fictionis laudem meretur neque alia ei fides tribuenda, quam quae solet amoenis Poetarum commentis tribui. li certe, qui Cartesianam hanc cosmogoniam primum lefacile memoriam recolent gunt, audiuntve, elegantissimorum carminum, quibus Naso primum Metamorphoseon librum orditur. "Ante mare, &terras, &quod tegit omnia, coelum "Unus erat toto naturae vultus in orbe, "Quem dixere Chaos, rudis, indigestaque moles, "Nec quidquam nisi pondus iners, congestaque eodem "Non bene iunctarum discordia semina rerum. "Hanc Deus, &melior litem natura diremit. "Nam coelo terras, &terris abscidit undas, "Et liquidum spisso secrevit ab aere coelum. "Quae postquam evolvit, coecoque exemit acervo, "Dissociata locis concordi pace ligavit. "SCHOLIONI. Systematis huius vix nati errores recensuit P. Rapinus; idem lepore ingenioso exagitavit P. Daniel; P, de Chales vero ad rigorosum examen vocavit, salsitatisque aperte convicit. SCHOLIONE. Vir doctissimus Christophorus Stay scribens ad fratrem Benedictum, qui, cum primum Cartesianam Philosophiam versibus tradidisset, Newtonianam deinde venustissimo carmine exposuit; quis de systemate Cartesii sensus sibi sit, his verbis exponit: „nosti enim, quamdiu a te flagitaverim, ut cum in tradendis illius doctri"nae rationibus, quae a Cartesio est instituta, non me "diocrem legentium comprobationem esses consecutus.