Latin
PARS II
Leopold Biwald, Physica generalis 97
Unproofread scanNot analysed yet
„eo loco minime consisteres, animumque ad Newtonia, nam etiam Philosophiam versibus exornandam adiun"geres. Tametsi enim superioris operis non inelegantem „scribendi rationem, venustatemque satis agnoscerem, de"siderabam tamen probatioris disciplinae selectum, ne, a, cum te ad scribendum contulisses videreris sententias „secutus esse eiusmodi, quae musarum ingenio magis es"sent accomodatae, quam veritati, iudicioque naturae. 144. Atomistae veteres Democritus, Leucippus, aliique, Epicurus praecipue universum hoc ex fortuito atomorum concursu coaluisse docebant. Atomos vero vocabant corpuscula minutissima, insectilia, increata, numero infinita, aeterna, vi motrice praedita. Systema hoc &impium, &rationi minime consentaneum (quis enim ex fortuito lapidum concursu regulare uspiam, aut symetricum aedificium surrexisse vidit) facile perspiciens Gassendus Presbyter natione Gallus, emendandandum sibi illud sumsit, docuitque 1.) Corpora omnia componi ex atomis a Deo creatis, quoad figuram, molem, &motum inter se distinctis. 2.) Mutationes omnes corporum, &quaecunque in iis notantur phaenomena, ex mechanicis harum atomorum qualitatibus, figura nimirum, mole, textura, motu, vel quiete derivanda esse. 3.) Ex coniune ctioctione atomorum figuris variis praeditarum in ipsis corporum interstitiis spatia exigua, materia omni vacua, quae vulgo vacuum disseminatum appellantur, oriri.