Latin
PRAEFATIO
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quos ante coniunx quattuor
Natos Sabine protulit,
Multum ecce dissimiles tui,
Tuos nec ipse deputas.
Sed quem tibi puellulum
Enixa iam nuperrimè est,
Solùm tibi simillimum
Pro quattuor complecteris.
Adulterinos quattuor
Vocas, repellis, abdicas.
Atqui graues tradunt Sophi,
Quodcunque matres interim
Imaginantur fortiter.
Dum liberis datur opera,
Eius latenter ¬as
Certas, &indelebiles
Modoque inexplicabili
In semen ipsum congeri.
Quibus receptis intimè,
Simulque concrescentibus,
A mente matris insitam
Natus refert imaginem.
Quum tot abesses milibus,
Dum gignit vxor quattuor,
Quòd esset admodum tui
Secura, dissimiles parit.
Sed vnus omnium hic puer
Tui refert imaginem,
Quòd mater, hunc dum concipit,
Sollicita de te plurimum,
Te tota cogitauerat,
Dum pertimescit anxia,
Ne tu Sabine incommodus,
Velut que lupus in fabulam,
Superuenires interim.