Latin
PRAEFATIO
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula l
Unproofread scanNot analysed yet
Quod naturae artificium, omnesque similitudinis rationes ac cau sas exactissime expressit his propemodum ver bis Plinius: Similitudo in animo menteque est reputatio, in qua multa creduntur fortuita pollere, visus, auditus, memoria, compraehensae haustaeque sub ipso conceptu imagines, tum subito oborta cuiusque rei cogitatio effingere similitudinem, formasque miscere creditur: hinc alios auorum, alios patrum, plerosque autem cognatorum effigiem ostentare. Ideoque plures in homine, quàm in reliquis animantibus differentiae ac discrimina, quoniam cogitationum velocitas, animique celeritas, atque ingenij varietas, multiformes notas imprimit: quum caeteris animantibus animi fere sint immobiles stabilesque, atque in suo cuique genere similes. Quò fit vt mulieris imaginatio alienam formam, atque ascititiam effigiem infanti inducat, nullaque in parte gignenti similem. Sic mulier quaedam quum extra legitimum thorum se alteri prostituisset, metuens ne inopinato, subitoque mariti interuentum opprimeretur, exactis nouem mensib. infantem enixa est non adulteri, cuius furtiuo vsa erat concubitu, sed absentis mariti prorsus similem. Qua de re extat perquàm lepidum Epigramma disertissimi viri Thomae Mori, quod quum huic argumento mirè congruat, non grauabor adscribere.