Latin
LIBER II
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 100
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si humores redundent, atque inter se, vt assolet, implicati connexique sint, non seruant legitimum tempus, suosque insultus cùm acriores tum productiores faciunt, magisque diuturnos. Vt enim venti conglomerati saeuiores tempestates excitant, quam scilicet Vnà Eurusque Nothusque ruunt, creberque procellis Africus, &vastos voluunt ad littora fluctus: ita vehementior fit morbus ex humorum con cursu &confluuio, corpusque humanum saeuissimè excruciant congeminati morbi. Nam corpore in vno Frigida depugnant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Horum effectuum causam superuacaneum,