Latin
LIBER II
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 99
Unproofread scanNot analysed yet
Quò fit, vt illa horarum decursu mens hominis obnubiletur, atque ex atra densaque fuligine animus moerore contrahatur. Pituita ab hora noctis ter tia ad horam noctis nonam huic succedit, tunc enim peracta coena concoctio in ventriculo perfici incipit, cibusque liquescere atque elixari. Quò fit, vt phlegma stomacho innatans, atque ad cerebrum delatum, hominem somnolentum efficiat ac dormitantem. Quòd si horum omnium exactè rationem subduxeris, obseruabis iisdem ferè horis, quibus humores suis vicibus funguntur, accessiones, insultusque febrium inuadere expletoque singularum horarum, quae humoribus subseruiunt, spatio, modò synceri sint atque imper mixti, consistere ac terminari. Sic continentes febres, "quot ex sanguine ortum habent, manè ingruunt: tertianę, sub meridiem hoc est, hora sexta, quę nobis est duodecima tam diei quàm noctis: Quartanę sub horam nonam, quae nobis tertia est pomeridiana. Quotidiana ex phlegmate circa primas noctis excubias.