Latin
DE DEGVLT. NATVRAE
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 110
Unproofread scanNot analysed yet
Altera quaedam, cùm domo abessem, pro foribus edito clamore insolito, derepetè in terram concidit, soloque caput illisit: ibi vnus ex familiaribus Alcis partem palmę im posuit, manuque in pugnum complicata, quòd annulo inclusa non esset, morbum confestim depulit. Haec fieri crediderim specifica vi, abditaque proprietate substantiae, vel quòd eximia exsiccandi, discutiendique potestate polleat. Porrò nisi esset res solida, statui posset effluxum quendam emanare, qualem flores, olentesque herbae effundunt. Quod tamen fieri posse persuasum habeo, licet animantes spiritus tenues sint atque aridi, minimeque vaporosi, adeò vt sensui minus existant expositi, ab eoque non nisi latenti vi percipiantur. Sic lapides, gemmae, aurum, ferrum, atque aenea quaeque, occultam quandam vim expirant, sed agitatione concalefacta, aut eorum nonnulla ignita, manifestius odorandi sensum excitant, seseque corpori potentius insinuant. Quod ipsum percipimus, quum celeri rapidoque motu rotae feruescunt, vel quum equi ferrata vngula sic strata feriunt vt ignescant: continuò enim fuliginosus ac retorridus odor in aëra se aurasque diffundit. Quòd si effectus huius causa non sit satis euidens, nullaque probabilis ratio excogitari possit: saltem ea vi ista perfici statuamus, qua monocerotis cornu aqua vinoque immersum venenata quaeque discutit, atque araneas contactu conficit. De lapillis qui hirundinum ven tri eximuntur, tum qua vi epilepsiae medentur, alio loco dicetur. q Qui fiat vt morbi longi sint ac diuturni, nec fa cilè medicamentis cedant: vnde febres recidiuae, vndeque induciae, atque intermissio. Quae scire omnium interest, ne quis facilè morbo tentetur, aut vt illum citò excutiat. CAP. IIII. Orbi diuturni, quique in longum tem pus producuntur, non inscitè componi possunt difficili longeque itineri ac spinoso, quod homo inualidus, parumque firmo corpore, denique suffarcinatus ac mole degrauatus cogitur pedibus emetiri. Ipse propter itineris difficultatem, atque oneris molestiam cunctantius progreditur, premiturque grauius, quam si vehiculo illum prouehi contingat, vel ab obsequioso facundoque co mite aliqua oneris parte leuari. Quum autem ob multas variasque causas morbos protendi atque in longum tempus protrahi contingat, inter cęteras illa mihi visa est pręcipua, quòd inter initia primosque morborum insultus, syncerum fidumque Medicum accire negligant, qui praescripta salubri dieta, ac medicamentis opportunè, summaque dexteritate adhibitis, naturae imbecillitati possit adminicu lari, illamque artis pręsidio fulcire. Est siquidem Medicus Naturae administer, eiusque saluti ardenter inuigilat, ac conseruationi totus incumbit.