Latin
DE DEGVLT. NATVRAE
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 111
Unproofread scanNot analysed yet
Quò sit, vt quum ignorent, quid ipsis vel prosit vel officiat, nullo discrimine, nulloque delectu vitiosos prauosque cibos etia in ipsis morborum accessionibus insultuque ingruente ingerant, quibus oppilatio ac putredo augescit, morbusque vires colligit, atque omnis corporis vigor labascit. Quod si in Autumnum morbi incidant, Morbonum siquidem cursus redit actus in orbem, Atque in se sua per vestigia voluitur annus.) iam gemina cooritur diuturnitatis causa, par tim ob copiam frigidi viscosique humoris, par tim ob lentorem ac tenacitatem. Autumnales enim hibernaeque anni partes refrigerant, densantque humores, ac tarditatem iniiciunt, causasque diutius immorandi innectunt. Quò sit, vt non facilè morbi desinant, aut discutiantur, quòd humores crassescant, ac concreti sint, cutisque minus spirabilis existat. Vt enim pix, cera, seuum, resina, omnisque fluxilis materia hibernis mensibus indurescit, minusque cedit tractantis fingentisque articulis; sic frigido sta tu coeli humores aegrè liquescunt, ac dissoluuntur. Argumento, quòd hyemali tempore minus sudoris erumpat. Quapropter quę ve hementer abstergent, ac meatus expediunt, exhibere conuenit. Non secus enim humoSimile. rum sordes ac strigmenta huiusmodi corporibus inhaerescunt, quàm sex aut amurca dolijs, quae aqua salsa, vel muria macerari postu lant, ac scopis defricari, quò nitescant, omnisque odor, quo sunt imbuta, aboleatur. Alioqui quidquid in illis reconditur, vitiatur, atque acescit. Quò mihi rectissimè dixisse visus est Hippocrates: Impura corpora quantò Lib. 2. Amagis nutrias, tantò magis laedes. Patrescit pho. 10. enim alimentum, ac corrumpitur villis hu moribus admixtum, eoque fit vt diutius cum malo luctentur: aut siquando Medici industria, aut naturę viribus morbus mitescere coe perit, oborta leuissima occasione, recrudescit, ac redintegratur. Noua siquidem, recensque corruptio ac putredo corpori inducitur, quam comitatur foedus odor &graueolentia, quam etiam ex halitu percipimus, quae per corpus latè diffusa spiritus vitiat, caloremque natiuum, quòd perspiratio inhibeatur, extinguit. Quò spectat illa Hippocratis sententia: Siqua vestigia, vllaeque reliquiae in corpore refi-Lib. 2. 4. deant, morbos recidiuos excitari, febresque Pho. 12.