Latin
DE DEGVLT. NATVRAE
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 113
Unproofread scanNot analysed yet
Eosdem plerumque obseruamus continuos motus ciere, tametsi extra venas constituti sint, quum copiae, tum ferocitatis ratione. Quod ipsum in partibus φλεγμονῃ, hoc est, inflammatione obsessis, in Carbunculo, in bubonibus, omnique apostemate contagioso ac pestilenti perspicere licet, in quibus febris accenditur non intermittens, sed continua, tametsi virus extra venas eruptionem fecerit, atque à corde sit remotius. Vis enim pestifera ac venenata ad cor penetrat, partesque principes infestat, ac spiritus quum naturales, tum vitales inficit. Quò fit vt huiusmodi morbi etiam inter acu tos referantur, quòd celeriter ad statum properant, subitaque fiat vel ad mortem, vel ad sanitatem mutatio. Simile enim quiddam illis corporibus euenit, quod vrbi obsessae, quae tam acriter ab hostibus oppugnatur, ac machinis tormentisque bellicis nulla intermissione concutitur, vt non videatur diutius posse subsistere, hostiumque violentas impressiones perferre, adeò vt singulis momentis opprimenda videatur, nisi bombardis ac catapultis viriliter se hosti opponat, vel eruptione facta illum propulsare ac conficere pergat: nam deditione salutem vitamque pacisci, quod hi faciunt qui vel hosti, vel morbo segniter obsistunt, ingenerosum est, ac plerunque damno coniunctum: quum plerunque victo res pactis stare non soleant, fidemque fallere: Sic in morbis acutis vsuvenire solet, vt ęgroti violentiam morbi non sustineant, vltraque dies quatuordecim vel citra eos vitam proro gare nequeant, nisi natura validam fortemque se praebeat, atque artis Medicę praesidio acri ter morbo obsistat, depulsoque ac confecto hoste victoria potiatur: qua adepta, ęgrè quidem vires colligit, atque ob vim illatam non confestim conualescit, sed instaurare vires per git, atque, vt conquassata conuulsaque moenia ac propugnacula, erigere. ¶De iis qui subducti lecto, somnoque oppressi am bulant, ac perreptant culmina, aediumque tabulata, multaque perficiunt dormitantes, quae vigilan tibus accessu, adituque sunt difficilima, quaeque summa cura perficere, praestareque nequeant. Cap. V. Ontingit nonnullos in florenti equidem viuidaque aetate (nam seniculi vtpote spiritu vitali vel extincto, vel flaccido, tale quiddam moliri nequeunt, vt qui etiam in Genialis thori ascensu segnes sunt ac tardiusculi) intempesta nocte, vel antelucano, exilire, ac lecto se subducere, quaeque accessu, adituque vigilantibus sunt difficilima perficere, eaque tam in offense peragere, vt nemini non spectantium admirationem stuporemque incutiant. Quòd si illos non interpelles, nec ab incoepto reuoces, sensim se denuò in lectum referunt.