Latin
DE DEGVLT. NATVRAE
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 112
Unproofread scanNot analysed yet
reaccendi. Neque enim alimentum in corpus assumptum vires auget, sed praui succi admixtione corrumpitur, morboque dat incrementum: quod in quartana, nothisque ac spurijs tertianis perspicimus, quum Medico non acquiescunt, nec commoda victus ratione vtuntur. Intermittuntur tamen hae febres, praebentque inducias, quia extra venas humor consistit, atque à corde est remotior. In continuis au tem febribus indesinenter affligi homines con tingit, ob acres mordacesque fumos inflammati sanguinis, bilisque accensae intra capacitates ductusque venarum: qui quum non ha beant liberum exitum ac perspiratum, edirecto conquitque hepar feriunt, suaque putredine ex oppilatione coorta, inclementius infestant, quàm si foras extraque venas effundi con tingat. Siquidem quum magna sit humorum copia, ac putredo vehemens, magnaque huius ad putrefactionem proportio, (sanguis enim ex calidi &humidi qualitate promptius pu tredinem concipit) sit, vt continenter hae fe bres saeuiant, ac celerrimè ad statum properent. Vnde Hippocrates Morbos vltra decimum quartum diem non produci asserit: non nunqua verò, vbi materia furiosa est, ac turgescit, quinto die, septimo, nono, vel vndecimo terminari. Contrario modo se habent causae febrium quae per circuitus statisque vicibus inuadunt ex vi quadam &qualitate hu mori ingenita, locique ac temporis ratione, qua fit vt intermisse accessum faciant, vt anticipent, vt segnius seriusque moueantur, vt instabiles sint atque inconstantes, vt paroxisAnticimus longius protrahatur. Anticipant autem pantes. accessiones, atque inualescunt, vbi humorem augeri contingit, atque ardentius inflammari, aut vbi aliquis error commissus est, aut in cibo potuque aliqua subest intemperantia. Cunctan Retardan tius verò tardiusque inuadit atque insultus mites. tescit, quum materia minuitur, discussaque oppilatione ac putredine, sensim opilatio sopitur, ac consilescit. Quum autem humor alter Instabiles alterius naturam asciscit, aut locum demutat, &erraevel alterius commistione confunditur, nullo pundae. ordine, motuque instabili circuitus procedunt, nec vllum certum obseruant accedendi modum. Longam accessionem facit humor Longae. vaporque copiosus, ac latè per corpus effusus, crassus denique ac viscosus. Siquidem vt ligna Simile. humida ac virentia non nisi longo tempore inflammari consumique possunt: vtque caro bubula pręsertim vetus &annosa diu elixari postulat: ita humor viscosus diutius macerari debet, ac concoctione mollescere, fierique fluxilis, quo excretioni reddatur idoneus. Caeterùm quum paulò antè demonstratum sit, humores vbi extra venas putrescunt, atque n quauis corporis parte inflammantur, intermittentes, quaeque respirandi spatia concedunt, febres excitare.