Latin
150
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 150
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque annuli gestamen, aut mo nile non minus decenti quàm efficaci gemma decoratum, &oculos oblectat, aspectuque gra tum est, &vim salubrem in corpus exerit, idque non abdita solùm occultaque proprietate, qua ab astris, vt Marsilius censet, consequitur, sed ab emanante virtute, effluxuque latenti, qua spiritus vitales afficit ac recreat. Vt enim gem mae ex ambiente aëre obnubilantur, densamque auram concipiunt, atque halitus copiosos imbibunt, sic etiam ex se inuisibilem tenuemque vim eiaculantur ac vibrant. Quanquam enim res solida sit, calor tamen natiuus, denique contactus, attritus, confricatio, vim qua imbutae sunt, elicit, cordique ac cerebro illam communicat. Eranon siquidem gemmam, quę vulgò Turcosa dicitur, saepius mutari conspexi, atque expallescere, natiuoque colore destitui, vbi qui hanc gestat, languescit, aut valetudinarius existit: eandem rursus cum corpore reuiuiscere, ac colorem amabilem, nempe qualis est serenissimi coeli, coeruleum exhibere, ex natiui caloris temperamento. Nec est vlla propemodum gemma, quae non mutationem sustineat, si homo vel intempe rans est, vel non satis pro dignitate continen tiam seruet ac tueatur. Deperit enim illi vis insita, omnisque nitor sordescit, atque obscu ratur. Quo fit, vt qui se adulterio contaminant, thorumque legitimum ac genialem com maculant, tum qui vago sordidoque concubitu se polluunt, nunquam speciosas nitidasque gemmas circumferant: contrahunt enim aliquid vitij ex putidis corporibus quae virus exhalant, illasque venenato halitu inficiunt, vt mulieres menstruo inquinatae speculi nitorem offuscant. Cęterum si inefficaces essent gemmae, nulliusque effectus, non tam accuratè tantoque studio Moses indumentum Pontificis, quod Rationale vocant, duodecim gemmis decorari praecepisset, quarum Ezechiel quoque ac loannes in Apocalypsi meminerunt: in quibus non solùm spectari voluit ornatum ac colorum blandimenta, sed etiam vim mirificam, effectusque varios, atque admiran dos: de quibus quum abundè multa alij, de lapillis nobis instituetur sermo, qui animantium, alitumque, ac piscium corporibus eximuntur, quorum plerique ventriculo, nonnulli capiti inhęrent. Eruitur autem ineunte Autumno crescenteque Luna ex hirundinis ventre lapillus ab ea auicula Chelidonius di ctus, qui pręsentanea vi pollet aduersus mot bum Comitialem, valde enim exsiccat, absu mitque humorem tenacem ac glutinosum, qui huic morbo praebet seminarium. Est siquidem hirundo, cuius excrementa Tobiae adeedibzy G Google ademerant oculos, calidae siccaeque naturae, quo fit vt in fornicibus ac concamerata testudine ex vdo mollique limo tam artificiosè ni dos suspendant &affigant. Contactu enim suo humorem absumunt, coguntque lutum indurescere.