Latin
151
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 151
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Medici cataplasmata ex iis conficiunt, atque hirundinum combustarum puluerem in discutiendis gutturis anginaeque tumoribus efficacissimum experiuntur. Limaces quoque ac grandiores cochleae lapillos nobis exhibent candidos, sublongos, scabros, ima sui parte concauos, quos è capite expres sos in multos vsus reseruare soleo. Vrinam siquidem stranguriosis moliuntur, meatusque vrinarios lubricos efficiunt, ac leniunt comminuti, atque ex vino exhibiti. Concrescit id genus lapidis ex liquore muccoso, atque humore lubrico, qui humorib. facilem transitum perficit. Qua ratione &partui auxilian tur hi lapilli: dilatant enim laxantque locos, atque vterum cogunt dehiscere. Linguae au tem subditus vnus aut alter, miram vim obtinet in cienda saliua. Quapropter aridis ac siticulosis in ore volutandum praecipio. Vdam enim efficit linguam, atque humore fluitantem, situmque ac calorem comprimit. Qua vi &Christallus pollet, si subinde aqua gelida maceratus ori immittatur. Ex herbis caeadem praestant Portulaca, Cucumis, Semperuiuum, quae vulgò barba Iouis dicitur. Proferunt &Rubetae seu Bufones lapidem, qui nonnunquam eius animantis imaginem repraesentat: verùm annosae sunt, diuque in arundinetis vel inter rubos sentesque ac ve pres delituerunt, antequam lapis in capite con crescat, aut aliquam magnitudinem assequatur. Haeret in familia Lemniana Bufonius la pis, qui magnitudine nucem auellanam superat, quem multoties expertus sum tumores atque inflationes à venenatis bestiis illatas discutere crebro attritu contactuque. Ha bet siquidem eam naturam, qua etiam bestia imbuta est, vt omne virus eliciat consumatque. Si enim sorex, aranea, vespae, scarabaei, glires, vlli parti insederint, damnumque intulerint, confestim à nostratib. ad hoc remedium con curritur, admotoque parti affectae lapillo, dolor mitescit, tumorque subsidit. Multa sunt praeterea piscium genera, quorum capiti lapides durissimi inhaerent, vt Lupo marino Coracino Vmbrę, Lucio fluuiatili, Mugili, &quorum magna hibernis mensibus copia Callarijs, quos Belgae Schelvis nomine indigetant, à scabra cute ac squamata, Nam qui à colore cinericio, &corporis figura Aselli dicuntur, vulgò Cabbeliau, lapillis carere compertum est.